monumenta.ch > Hieronymus > 46
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLV <<<     >>> XLVII

CAPUT XLVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Iacob Aegyptum, et quae exierunt de femoribus eius, absque mulieribus filiorum Iacob, animae sexaginta sex; filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in Aegypto, animae novem. Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum, septuaginta quinque. Quod excepto Ioseph et filiis eius sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus Iacob, introierunt Aegyptum, nulla dubitatio est. Ita enim, et paulatim per singulos supputatus numerus approbat, et in Hebraeis voluminibus invenitur. Hoc autem quod in Septuaginta legimus: Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in Aegypto animae novem: sciamus in Hebraeo pro novem, esse duas. Ephraim quippe et Manasse, antequam Iacob intraret Aegyptum, et famis tempus ingrueret, nati sunt de Aseneth Putipharis filia in Aegypto. Sed et illud, quod supra legimus: Facti sunt autem filii Manasse, quos genuit ei concubina Syra, Machir, et Machir genuit Galaad; filii autem Ephraim fratris Manasse, Suthalaam, et Thaam : filii vero Suthalaam Edem, additum est: si quidem id quod postea legimus, quasi per anticipationem factum esse describitur. Neque enim illo tempore, quo ingressus est Iacob Aegyptum, eius aetatis erant Ephraim et Manasse, ut filios generare potuerint. Ex quo manifestum est, omnes animas, quae ingressae sunt Aegyptum de femoribus Iacob, fuisse septuaginta, dum sexaginta sex postea ingressae sunt, et repererunt in Aegypto tres animas, Ioseph scilicet, cum duobus filiis eius, septuagesimus autem ipse fuerit Iacob. Hanc rem, ne cui videamur adversum Scripturae auctoritatem loqui, etiam Septuaginta Interpretes in Deuteronomio (X, 22) transtulerunt, quod in septuaginta animabus ingressus sit Iacob in Aegyptum. Si quis igitur nostrae sententiae refragatur, Scripturam inter se contrariam faciet. Ipsi enim Septuaginta Interpretes, qui hic septuaginta quinque animas per πρόληψιν, cum Ioseph, et posteris suis Aegyptum ingressas esse dixerunt, in Deuteronomio septuaginta tantum intrasse memorarunt. Quod si e contrario nobis illud opponitur, quomodo in Actibus Apostolorum (VII), in concione Stephani dicatur ad populum, septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum; facilis excusatio est. Non enim debuit sanctus Lucas, qui ipsius historiae scriptor est, in gentes Actuum Apostolorum volumen emittens, contrarium aliquid scribere adversus eam Scripturam, quae iam fuerat gentibus divulgata. Et utique maioris opinionis illo dumtaxat tempore Septuaginta Interpretum habebatur auctoritas, quam Lucae, qui ignotus, et vilis, et non magnae fidei in nationibus ducebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod ubicumque sancti Apostoli, aut Apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur, quae iam fuerant in gentibus divulgata: licet plerique tradant Lucam Evangelistam, ut proselytum Hebraeas litteras ignorasse.
2 Iudam vero misit ante se ad Ioseph, ut occurreret ei ad urbem Heroum in terram Ramesse. In Hebraeo nec urbem habet Heroum, nec terram Ramesse, sed tantummodo Gesen. Nonnulli Iudaeorum asserunt, Gesen nunc Thebaidem vocari. Et id quod postea sequitur: Dedit eis, ut possiderent Aegypti optimam terram in Ramesse, pagum Arsenoitem sic olim vocatum autumant.